# Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.25-41

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 13.2.25 to 13.2.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.25

aut aversus non convertetur? Vae qui convertuntur conversione pessima, dicit Dominus. Et iste itaque de his unus est qui ruerunt, et plangitur ab homine princeps, cum princeps hominem flere debuerit. Homo est Ezechiel, et filius hominis; qui vero plangitur, Nabuchodonosor est rex Babylonis. Accipe et tu lamentationem tuam super regem Babylonis, et dices: Quomodo quievit qui repetebat, et reliqua. Considera in quantam spem vocatus sis, o homo, qui carne circumdatus dicis: Quasi lac me emulsisti, coagulasti autem me ad similitudi men casei, cute et carnibus me vestisti, ossibus et nervis me contexisti. Tu ergo qui de conditione tua dolebas, ecce plangis, et ille qui carne non est circumdatus, ate plangitur; vocatus es enim in eam spem de qua ille cecidit. Peccato Israel salus gentibus subintravit. Audebo aliquid sacratius dicere: in locum angelorum qui ruerunt, tu ascensurus es, et mysterium quod aliquando illis creditum est, tibi credendum erit, de quo dicitur: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? Tu vero lux factus es mundi, tu pro illo factus es Lucifer: unus de stellis erat Lucifer qui de coelo ruit, et tu, si tamen de semine es Abraham, inter stellas coeli computaberis. Eduxit enim Abraham foras, et dixit ei Deus: Respice, sic erit semen tuum. Hoc autem tunc erit, quando stellae cadent ut folia de coelo, et erit alia gloria solis, et alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Verum noli gloriari adversum istiusmodi ramos, qui in infidelitate ceciderunt, et fracti sunt: tu quia in fide stas, fide et ascendes. Et per hoc quod plangis principem Tyri, et ea cum lamentatione deploras quae superius interposuimus, edocere ne forte in his bonis repertus quae princeps Tyri habuit, etiam tu incipias ruere, si paululum fueris gloriatus, et non custodieris omni custodia cor tuum.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
