# Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.62-84

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 13.2.62 to 13.2.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.2.62

Vere quippe istiusmodi pisces ibi adhaerent. Quanti et hodie pisces sunt quorum rex est iste qui in aquis multis regnat? Scriptum est quippe de invisibili dracone, quia ipse rex sit omnium qui sunt in aquis; verum tu non es in aquis, sed in ea terra quae tibi repromittitur. Et haec dicta sunt, ut diligentius ventilaremus quod sit signaculum similitudinis. Quam beatus fuit in illo tempore quo signaculum similitudinis erat. Tibi adhuc deest ut similitudo signaculi fias, et procul es ab ejusmodi munere. Dixit quidem Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; attamen necdum consecutus es similitudinem: fecit quippe Deus hominem, ad imaginem Dei fecit. Ubi Dei est similitudo? Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum siculi est, Ego sic accipio et hoc quod dicitur a Propheta: Deus, quis similis tibi? quasi illud: Quis putas fidelis et sapiens dispensator? sicut et hoc: Cum enim apparuerit, similes ei erimus. Quis est qui assimiletur ei? Pauci admodum sunt qui receperunt similitudinem ut apostoli. Faciamus hominem ad imaginem ei similitudinem nostram. Iste ergo qui nunc plangitur, signaculum erat, et plenus sapientia, quem et tu planges, si factus fueris Ezechiel. Nescio autem si et tu sapientia plenus fueris: interim iste qui plangitur, plenus erat sapientia, et erat decoris corona. Considera qualis fuerit, qui fuit corona decoris. Non simpliciter decor, nec gloria erat in eo, sed corona gloriae. Hunc autem decorem noli extra te quaerere, sed circa animae regionem, ubi cogitatorium, ubi intellectuale consistit, ubi vera est pulchritudo. Quod si volucris ibi quaerere decorem ubi caro est, et sanguis, humor, et venae, ubi materia corporalis, non poteris invenire. Si quidem verus decor in Salvatore est, et ita ab illo juxta largitionem et misericordiam ejus in cunctorum divisus est animas.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
