Latin
13.2.99 to 13.2.109
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 13.2.99-109
Unproofread scanNot analysed yet
In deliciis paradisi Dei tui inquinatus es 60. Non ait simpliciter paradiso, sed in paradiso deliciarum. Quaero utrum sint quaedam paradisi differentiae, et cum quis in paradiso Dei fuerit, tamen non sit in paradiso deliciarum, sicut latro ille prima hora cum Jesu Ingressus est paradisum. Si a te rogem, putasne in paradisum introgressus est, annon, non dubium quin eum respondeas introgressum. Deinde si rursum a te quaeram, quid ergo introgressus paradisum, statimne deliciarum loco exceptus est? dicas forsitan, quia prima hora ingressus sit paradisum, in paradiso deliciarum Dei factus non est. Sin autem jam videris cum accipientem de ligno vitae, et de cunctis arboribus quas non interdixit Deus, ita ut de omni ligno paradisi vescentem; si aspexeris eum, et illius ligni, et omnium quae nunc prohibita non sint, cibum edere; et a te rogem, putasne iste non solum in paradiso factus est, verum etiam in paradiso deliciarum Dei: quid mihi aliud responsurus es, nisi eum in paradisi deliciis constitutum? Ad hanc beatitudinem tu festinas, qui videris plangere. Iste vero qui plangitur, fuit quondam in deliciis Dei.