# Homiliae XIV In Ezechielem 13.3.15-32

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 13.3.15 to 13.3.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/13.3.15

Prohibitum est autem aedificare ligna, fenum et stipulam. Intus est igitur iste lapis duodecimus. Et nobis adhuc imperatum est ut dicamus de Tyro, et Sidone, et Pharaone. Angustia temporis neque superiora quae coepimus implere permisit, et haec quae volumus enarrare quasi commenti more perstringenda sunt breviter. Comminatio est in Sidonem, quae interpretatur venatores. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Si Hebraice legis, habes de laqueo Sidoniorum. Igitur Sidonii venatores sunt, et comminatio quae fit in eos, propter te fit, quoniam volunt te capere, et diligenter observant quomodo auditores Scripturarum de Ecclesia avellant, quomodo de finibus Judaeae ad finem Sidonis transferant; verum tu omni custodia serva cor tuum, et disce quia comminatio in venatores tui causa sit. De Pharaone vero jam aliqua sermo memoravit, affirmans eum draconem sedentem in medio fluminum, atque dicentem: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Novi ego differentias fluminum, et scio flumina in quibus draco sedeat, super quae flumina hi qui de Israel capti fuerant, sedentes cum carmen Sion canere non possent, flebant, secundum id quod in Psalmis scriptum est: Super flumina Babylonie illic sedimus et flevimus. Et scio aliud flumen, cujus impetus laetificat civitatem Dei, juxta Psalmistae vocem dicentis: Fluminis impetus laetificat civitatem. Dei. Vis audire quis est iste fluvius cujus impetus, laetificat civitatem Dei? Jesus Christus Dominus noster est fluvius cujus impetus laetificat civitatem Dei. Iste est qui ait per Isaiam: Ecce ego declino in vos quoti fluvius pacis. Scio ego quosdam esse fluvios repromissos, qui ex hoc fluvio manant. Omnis enim qui biberit ex aqua ista, sitiet rursum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, ait Jesus, non sitiet in aeternum, sed erit fluvius in eo fons aquae salientis in vitam aeternam;

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
