Latin
13.3.33 to 13.3.42
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 13.3.33-42
Unproofread scanNot analysed yet
et: Flumina de ventre ejus egredientur ·. Habes igitur fluvios sanctos a quibus procul est draco. Quomodo enim tria sunt impossibilia mihi ad intelligendum, via serpentis supra petram, petra autem erat Christus, et non est via serpentis ubi est Jesus; sic non possum in his fluminibus draconis invenire vestigia. Est autem quidam fluvius quem draco fecit: dicit quippe draco, et comminatur Deus tam draconi, quam fluviis in quibus est draco: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Audi haereticum cura omni versutia et ingenio praedicantem necdum venisse Jesum Christum. Ista sunt flumina in quibus versatur draco, et ipse fecit ea, et dicit draco: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Idcirco diligenter attende cum aquam biberis, ne forte de illo fluvio bibas in quo sedit draco; sed bibe ex aqua viva et de eo fluvio in quo est sermo Dei, in quo Dominus noster Jesus Christus: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.