# Homiliae XIV In Ezechielem 14.1

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/14.1

Et ait Dominus ad eum: Porta haec clausa erit, non aperietur, et nemo per eam transibit, quia Dominus Deus Israel transibit per eam, et egredietur, et erit clausa. Portas plures (32) templi describit specialiter Ezechiel filius hominis, et quod de singulis descripserit portis, nunc rursus exponit his qui habent aures ad audiendum, de porta sanctorum exteriore quae respicit contra orientem, et clausa sit semper. Et ait Dominus ad eum: Porta haec clausa erit, non aperietur, et nemo per eam transibit, quia Dominus Deus Israel ingredietur per eam, et egredietur, et erit clausa. Et aliam causam (33) addit cur clausa sit porta, non solum quia Dominus Deus transibit peream, sed quia et dux sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino, secundum viam Eloam, quod interpretatur vestibulum portae. Et ingredietur secundum viam ejus, et egredietur. Dominus Deus universitatis conditor per aliquam portam, quae ex sensibili materia est, atque clausa semper, ingreditur et egreditur, et ejus causa qui coelum terramque fundavit, ingrediens et egrediens nusquam porta reserabitur.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
