# Homiliae XIV In Ezechielem 14.2.1-21

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 14.2.1 to 14.2.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/14.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/14.2.1

Verum alia ratio est portae exterioris, et secundum viam sanctorum. Quae est ergo illa ratio ut clausa permaneat? Supradictus dux ibi sedet, ut nemo eum videat edentem panem in conspectu Domini. Qui haec observate legit nonne quodammodo Scripturam audii loquentem: Surge qui dormis? Nonne stimulatur ut exsurgat a mortuis, et ea quae clausa sunt quaerat? Ego audenter dicam secretiora quaeque clausa esse, et manifestiora reserata, et non esse clausa. Aperientes ca quae clausa sunt, haec nos dicimus, sed Evangelia testamur: [Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, et vobis legis doctoribus vae, quia tulistis elavem scientia, et ipsi non intrastis, et ingredientes prohibuistis. Est igitur quaedam clavis (34) scientiae ad ea quae sunt clausa, reseranda; et sunt plurimi neque ipsi ingredientes, neque cos permittentes qui ingredi volunt. Et in alio loco sensus Scripturarum liber dicitur esse signatus. Et erunt sermones libri istius quasi sermones libri signati: quem si dederint homines litteras nescienti, dicentes ei: Lege; et dicet: Nescio litteras; et dabunt eum homini scienti litteras, dicentes ei: Lege; et dicet: Non possum legere, signatus est enim. Manifestius autem voluntatem hujus exempli, Apocalypsis Joannis continet, memorans: Circuivit angelus dicens, quis dignus aperire signacula, et solvere ea, et legere quae scripta sunt? Et nemo inventus est in coelo, neque in terra, neque sub terra, qui possit aperire signacula, et tegere qua scripta erant in libro. Sed ego fiebam, et venit quidam ad me, et dixit mihi: Noli flere. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix et genus David, aperire librum, et solvere signacula ejus. Et aperuit qui erat de tribu Juda, et manifestavit quae erant scripta. Quandin non venit Deus meus, clausa erat lex. clausus sermo propheticus, velata lectio Veteris Testamenti, et usque ad hanc diem quando legitur Moyses, velamentum in corde Judaeorum est positum.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
