# Homiliae XIV In Ezechielem 14.3

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/14.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/14.3

Ad haec autem probanda quae dicimus, qui Leviticum legit, ablato ex corde suo velamine, poterit agnoscere mysterium sacerdotum. Ibi quippe de sacrificiis et cibi quos soli sacerdotes comedunt, refertur. Sunt quidam cibi sacerdotales, quos non comedit sacerdos in domo sua, non cum filiis, licet sacerdotales sint, non cum uxore, licet legitime ei nupserit, sed in loco sancto comedit eos, et comedit ibi escam in Sancta sanctorum. Quomodo sacerdos non comedit escam in domo sua, aut in alio quoquam loco, sed in Sanctis sanctorum; sic Salvator meus solus comedit panem, nullo valente comedere cum eo. Est autem quidam locus, in quo comedens, et me secum attrahit ad vescendum. Ecce enim, inquit, ad ostium sto, et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad eum, et coenabo cum eo, et ipse mecum. Ex quo apparet, et alium posse coenare cum eo. Porro quaedam esca est, qua solus tantummodo vescitur. Excellens quippe ab universa conditione natura ejus, et ab omnibus segregata, facit cum quotidianum panem de Patris natura comedere. Unusquisque nostrum petit panem quotidianum, et petens quotidianum panem, non eumdem, nec ejusdem mensurae eum accipit, verum semper in orationibus puris, et munda conscientia, in factis justitiae, quotidianum comedimus panem. Si quis vero minus punis est, alio modo quotidianum comedit panem. Dominus autem, qui omnium judex est, det nobis panem viventem, ut cibati eo, et corroborati possimus in coelum iter facere, glorificantes Deum omnipotentem, per Christum Jesum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
