Latin
2.5.37 to 2.5.54
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.37-54
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem in sermonibus facit, hoc idem facit et in gestis. Necesse est enim ut sint alia facta in quibus justificemur, et alia in quibus condemnemur. Neque enim sic perfectus sum, ut omnia facta habeam in quibus justus exsistam, neque sic peccator, ut talia cuncta fecerim, quae me ex omni parte condemnent. Esse autem et alia facta istiusmodi, et alia istiusmodi, ex hoc manifestum esi quod dicitur: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt pracedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. Similiter autem et bona facta manifesta sunt, et quae aliter habentur latere non possunt. AEque de intellectibus. Propter quod et inter se invicem cogitationum accusantium sive satisfacientium judicium me exspectat de omnibus quae facio, quae intelligo, quae loquor, et incertus opperior quidnam mihi in illo judicio sit futurum; quantoque magis timor Dei mihi incutitur ad recipienda cuncta quae feci, tanto magis custodire me debeo, utinam quidem ab omnibus peccatis! sin autem hoc non possum, saltem queam a maximis. Haec de eo quod proposuimus de prophetis, qui prophetant de cordo suo, ad quos dicitur: Audite sermonem Domini, haec dicit Adonai Dominus: Vae iis qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum. Duo peccata sunt, unum cordis, aliud spiritus. Primum de meliori parte videamus, ut possimus etiam ea quae contraria sunt considerare. Apostolus loquitur: Orabo spiritu, orabo et sensu. Qui sensus in corde habet habitaculum. Psallam spiritu, psallam sensu. Igitur et spiritus est, et sensus in nobis. Et quo modo sanctus orat spiritu, orat et sensu, psallit spiritu, psallit et sensu: sic iste qui est falsus prophetes, de corde proprio prophetat, et ambulat non post Spiritum Dei, sed post spiritum suum. Est quippe quidam spiritus hominis, qui vertatur in co, post quem procul absit ut ego ambulem, sed intelligens sanctum Spiritum Dei post Dominum Jesum meum ambulem.