# Homiliae XIV In Ezechielem 2.5.95-114

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 2.5.95 to 2.5.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/2.5.95

et falsi magistri: Qui dicerent in die Domini videntes qua falsa sunt·, neque aliquando possunt conspicere veritatem. Accipe exemplum. Qui Scripturam legit, et aliter quam scripta est accipit, Scripturam mendaciter videt. Qui vero audit Scripturam, ut se veritatis intellectus babet, et sic eam interpretatur, videt veritatem. Et sancti quidem non divinant. Non enim divinatio in Jacob Peccatores vero divinant falsa, dicentes: Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos. Audi haereticos, quomodo traditiones apostolorum habere se dicant. Audi falsos magistros, quomodo affirmant doctrinam suam Domini esse doctrinam, sensum suum congruere sensui prophetarum, et dicunt: Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos. Et coeperunt suscitare sermonem. Non visionem falsam vidistis? Et hi enim volunt in defensionem sui quemdam pro se suscitare sermonem, sed arguit eos Dominus, et dicit: Non visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis, et dixistis: Dicit Dominus, et ego non tum locutus? Propterea dic: Haec dicit Dominus, pro eo quod sermones vestri mendaces sunt. Orate pro nobis ut sermones nostri non sint falsi. Licet quidam homines ignorantia judicii eos asserant falsos, Dominus non dicat, et recte nobiscum agetur· Si vero mille hominum eos dixerint veros, judicio porro Dei fuerint falsi, quid mihi proderit? Dicunt et Marcionitae magistri sui veros esse sermones, dicunt et Valentini robustissimam sectam, qui fabularum ejus commenta suscipiunt. Quae utilitas, quia plurimi Ecclesiae haeretica pravitate decepti in eorum conspiravere sententiam? Hoc est quod quaeritur, ut Dominus sermonum meorum testis assistat, ut ipse comprobet quae dicuntur sanctarum testimonio Scripturarum. Propter haec ergo ad nos dicit Adonai Dominus: Extendam manum meam ad prophetas qui vident mendacia. Hae comminationes sunt adversum falsos magistros, et eos qui loquuntur mendacia. Videamus autem quid de his comminetur: In disciplina populi mei non erunt.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
