# Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.107-125

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 3.905.107 to 3.905.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.107

Sed respondens respondebo eis. Nunquidnam dignum est istis me respondere, qui venerunt ad te prophetam volentes discere sermones meos? Propter hoc loquere ad eos, et dic eis: Haec dicit Adonai Dominus: Homo homo ex domo Israel. Omnes homines nati sumus homines, sed non omnes homines homines sumus, sicut saepissime notavi: id quod in Levitico scriptum est: Homo homo filiorum Israel, aut advenarum qui appositi sunt in nobis. Estote homines, homines scilicet; quia non omnes homines, homines sunt. Ostendamus de Scripturis quomodo quidam homines non sint homines. Homo in honore positus non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, assimilatus est eis. Iste non est homo homo, sed homo jumentum. Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Talis non est homo homo, sed serpens homo. Equi in feminas insanientes facti sunt, unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat; et iste non est homo homo, sed homo equus. Absit igitur a nobis ut tales simus, qui mereamur audire non esse nos homines homines, sed aliud quid praeter homines! Si enim boni et mansueti sumus, duplicamus hominis nomen, ut sit in nobis non simpliciter homo, sed homo homo. Considera an invenire valeamus, quid sit illud quod nomen hominis duplices. Quando iste homo qui est exterior, homo fuerit, eo qui est interior homo serpente exsistente, non est in nobis homo homo, sed tantum homo. Quando vero interior homo juxta imaginem perseveraverit Conditoris, tunc nascitur homo, et fit istiusmodi secundum exteriorem et interiorem hominem, bis homo homo. Porro si quis in hoc vocatus ut liat homo homo, posuerit cogitationes suas in corde suo, et poenam suam ante faciem suam, et venerit ad prophetam: Ego, inquit Dominus, respondebo ei in his, quibus delinetur mens ejus.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
