# Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.126-141

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 3.905.126 to 3.905.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.126

Docet nos sermo praesens quod poterat singulis respondere, nec importuna admovere medicamina, sed pro qualitate morborum congrua quaeque proferre. Animadverte quod dicimus. Ad medicum decem vadunt, decem habentes species infirmitatum. Nun omnes eodem modo curat, sed alium isto, et alium illo, ut puta sanat emplastro, alii aliud tribuit medicamentum, nonnullis quod cauterium nuncupatur imponit, alium amara, alium dulci temperat potione, cujusdam vero vulnera crassiore anguine delinit. Sic et sermo Dei pro qualitatibus hominum loquitur, nec passim sapientiae suae ingerit sacramenta. Ait itaque: Ego respondebo ei in quibus detinetur mens ejus, ut ista videlicet curem si quibus mens ejus detinetur, ut non faciat declinare domum Israel. Quicunque seipsum exemplum non praebet bonae vitae, sed perversus incedit, iste per suam pravitatem, dum ad haec quae non debet inclinatur, facit quodammodo etiam Dei populum declinare secundum corda eorum quae abalienata sunt a me. Et qui hoc facit secundum alienatum cor a Deo, in cogitationibus suis facit. Propter quod respondetur eis in iis in quibus detinetur cor eorum, et dicitur: Dic ad domum Israel. Haec dicit Adonai Dominus: Convertimini, et avertite vos a studiis vestris. Quia pollicitus est locuturum se eis ea in quibus detinetur cor eorum, ideo nunc quasi peccatoribus loquitur dicens: Convertimini et avertite vos a studiis vestris, et avertite facies vestras. Nonne tibi videtur hoc facere? Facies vestrae obfirmatae sunt super ea quae non debent, convertite eas et obfirmate in haec quae vestro sunt emolumento. Propter quod homo homo de domo Israel, et de proselytis qui adveniunt in Israel, quicunque abalienatus fuerit. Potest fieri, et hominem hominem. sive creatum hominem hominem, seu perfectum sui hominem hominem effectum abalienari contingit: si quidem et justus secundum eumdem Ezechielem convertitur aliquando a justitiis suis, et peccat.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
