# Homiliae XIV In Ezechielem 3.905.38-48

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 3.905.38 to 3.905.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/3.905.38

similiter et hi qui ad voluptatem meditata deportant, et ista semper inquirunt quae delectent potius audientes quam convertant a vitiis, faciant velamina super caput non modo puerorum et juvenum, sed, si fieri potest, senum quoque et patrum, in tantum ut etiam eos decipiant qui justa laborem animae in spiritali aetate et senio processerunt. Et potuit quidem dicere propheta, super fil os populi tui qui prophetant: sed quasi omnes qui velamina contexant, et cervicalia consuant sub omni cubito manus, mulieres sint, et nullus inter eos viri nomine dignus habeatur, ait propheta: In filias populi tui quae prophetant de corde suo, et ea faciunt quae sequuntur. Effeminatae quippe sunt eorum magistrorum et animae, et voluntates, qui semper sonantia, semper canora componunt: et, ut quod verum est dicam, nihil virile, nihil forte, nihil Deo dignum est in his qui juxta gratiam et voluntatem audientium praedicant; idcirco omnes filias potius quam filios dixit assuentes cervicalia. Et observa proprietatem verbi; assuentes ait, non contexentes. An ignoras quod tunica Domini tui Jesu nihil in se habeat consutile, sed ex omni parte contexta sit? Istae ergo consuunt dicta dictis fraudulenter et callide, assuentes potius quam contexentes; et faciunt cervicalia non in quibus capita reclinent, sed in quibus cubitum, id est ut manus eorum non sint in labore, non in opere lassescant, sed sint in requie, sint in otio, sint in his gestis quae voluptatibus serviunt. Haec autem quae dicimus ita se habere ut a nohis intellecta sunt, sequens sermo prophetae lucidius ostendit, dicens, *: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego ad cervicalia vestra in quibus vos convertitis illic animas in dissolutionem. Aperuit aenigma quod latebat, perspicue ostendens consuta cervicalia in dissolutionem animarum fieri.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
