# Homiliae XIV In Ezechielem 4.1.44-57

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 4.1.44 to 4.1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.1.44

Si omnis creatura congemiscit et condolet, est autem creaturarum pars terra et coelum, et caetera quaeque quae sub coelo sunt, et quae super coelos, et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei, qui scit et de terra, an secundum naturam suam in aliquo peccato teneatur obnoxia? Si enim animal est, si rationabilis est, si indiget auditione sermonis prophetici dicentis: Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei; et: Audit coelum, et auribus percipe, terra; cur non dicamus ut inter homines est homo audiens et faciens verba quae jussus est facere, et alius est qui odit, et non implet quod praecipitur, sicut et angelus praevaricator? Angelos enim non custodientes principatum suum, sed deterentes proprium habitaculum suum in judicio magna diei vinculis sempiternis sub tenebris servabit. Quando ergo angeli praevaricantur, et alii sunt qui Dei praecepta custodiunt, et judicium praestolantur, non solum hominum, verum etiam Dei, ut frequenter diximus tam de his quae in Apocalypsi conscripta sunt, quam et ex aliis innumerabilibus, quare, inquam, non terrae et acris judicium sit futurum? Si autem non putas huic disputationi consentiendum per quam asserimus omnem creaturam judicandam, audi et aliud testimonium de terra. Interrogat Deus Cain, qui occiderit Abel fratrem suum: et post multos sermones quos in Genesi legimus, ad extremum de terra dicit: Maledicta terra quoe aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui de manu tua. Ego nec illud praetereo: Maledicta terra in operibus tuis; et econtrario si quando benedicitur. Legimus et maledictam et benedictam Dei vocibus terram. Vides ergo quia merito dicitur: Congemiscit omnis creatura. Et ut ad procedens revertar exemplum, offenditur terra in insidentibus sibi. Puto quia terra nos ut mater sustinens, et laetetur super bonis filiis, et doleat super peccatoribus.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
