Latin
4.1.58 to 4.1.79
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.1.58-79
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quippe patri filius insipiens dolor est, et ei matri quae genuit eum. Et non solum huic patri et matri, de quorum semine orimur, sed et illi matri qum vere mater nostra. Accepitque Deus humum de terra et plasmavit hominem. Igitur terra mater nostra est, laetatur quando justum filium sustinet. Laetabatur terra, ferens Abrabam, Isaac et Jacob. Laetabatur terra in adventu Domini nostri Jesu Christi, dignam se cernens Filii Dei sustentatu. Quid necesse est discere de apostolis et prophetis, curo de Domini adventu scriptum sit: Omnis terra clamat cum laetitia? Confitentur et miserabiles Judaei haec de Christi praesentia praedicari, sed stulte ignorant personam, cum videant impleta quae dicta sunt. Quando enim terra Britanniae ante adventum Christi in unius Dei consensit religionem? Quando terra Maurorum? Quando totus semel orbis? Nunc vero propter Ecclesias, quae mundi limites tenent, universa terra cum laetitia clamat ad Dominum Israel, et capax est bonorum secundum fines suos. Statumque fines gentium juxta numerum filiorum Israel, et facta est pars Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel. Capax est, inquam, ut animal juxta partium qualitates, et bonorum actuum et malorum, in quibus aut laudem mercatur aut poenam. Cum igitur dicitur: Terra quas peccaverit mihi ut delinquat delicium, mysterium quoddam significatur. Aliter quippe de habitatoribus, aliter de ea dicitur quae inhabitatur: Coelum et terra pertransibunt. Cur coelum praetergreditur, cur terra pertransit, nisi quia transitus sui quaedam digna fecerunt? Et alio loco: Corrupta est, ait, omnis terra. Quando corrupta esi? Ante diluvium, non quod per inundationem diluvii sit corrupta. Ait ergo: Terra quae peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam et conteram ejus firmamentum panis. Extendens Deus manum suam super peccatricem terram, famem immittit in eam.