# Homiliae XIV In Ezechielem 4.2

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.2

Et emittam in eam famem, et tollam de ea hominem et pecus. Quomodo possum tam reconditas res in publicum proferre? Unde mihi ut exponere valeam cur fames, cur fertilitas, cur abundantia, cur egestas terrae accidant? O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Utrum propter homines et animarum malitiam immittatur fames? An propter angelos quibus sunt commissa terrena, si peccaverint, accidant ea quae videmus accidere? Si autem sunt quidam coelestis dispensationis ministri qui fructibus pnesnnt, forte et propter illos infertilitas terrae eveniat. Plurima enim operum ejus in absconsis sunt, non possumus magnitudinem sapientiae effari. Arenam maris et pluviae stillas et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum sapientiae, quis investigabit? Varie ergo mittitur fames super peccatricem terram.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
