Latin
4.919.21 to 4.919.37
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.919.21-37
Unproofread scanNot analysed yet
Et invenimus in Scripturis Israel nomen tam in uno homine quam in universo populo dici. Sic non solum Israel Israel, verum et Ruben generat Ruben, et Simeon generat Simeonem, et Levi Levi, et Judas Judam, et reliqui omnes qui in tribu Juda sunt ab illius stirpe venientes Judas nuncupantur: et replicatae sunt Scripturae in tribu Juda nominibus Juda. Ea quae in benedictionibus Jacob per Moysen de Ruben, et Simeon, et Levi, et Juda dicuntur, et caeteris non sic conveniunt patriarchis, ut his qui cognomine eorum propter familiae radicem exstiterunt. Benjamin lupus rapax ad matutinum comedit, et ad vesperam dabit escam. Benjamin ille nunquam fuit lupus rapax, Benjamin ille nunquam in vesperam dedit escam; sed is qui natus est ex tribu Benjamin, praedicabatur Hebraeus, ex Hebraeis juxta legem Pharisaeus, circumcisus octavo die, Benjamin lupus rapax ad matutinum comedens, quando juvenis fuit; et in vesperam dans escam, qnando credens spiritalem praebuit cibum a se Ecclesiis institutis. Igitur Benjamin Benjamin generat. Quomodo ergo homo ex homine, Benjamin ex Benjamin, sic Juda ex Juda, Ruben ex Ruben nascitur. Ruben quippe vivat et non moriatur, et sit multus in numero. In tantum non erat de patriarcha sermo, sed de populo qui de patriarcha descensurus erat. Cur haec dicta sunt? Videlicet ut praesentem locum exponerem de Noe et Daniele et Job. Quomodo enim Israel Israel generat, et Job Job, et Ruben Ruben, reliqui reliquos, sic Noe Noe. Et dicam quia de filiis Noe, Sem Noe fuerit, Cham vero non fuerit Noe. Neque enim habuit similitudinem patris sui. Et ut non omnes qui ex Abrabam, filii Abrabam, licet sint de semine ejus, non sunt filii ipsius, quoniam peccatores sunt: sic hi qui habent similitudinem factorum Danielis, Daniel sunt;