Latin
4.924.1 to 4.924.18
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 4.924.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Et observa diligenter differentias comminationum. In prima comminatione famis ait: Ipsi so… salvabuntur Noe, Daniel et Job. In secunda vero ubi bestias immissurum se esse testatur, filii et filiae nuncupatae sunt. Verumtamen ipsi soli salvi erunt, divit Adonai Dominus. Qui locus dupliciter intelligitur. Ac primum secundum communem sensum exponamus, ob nonnullorum insipientiam, qui sensum animi sui, Dei esse asserunt veritatem, et frequenter dicunt: futurum est ut unusquisque nostrum precibus suis eripiat quoscunque voluerit de gehenna; et iniquitatem introducunt ad Dominum, non videntes quod justitia justi super eum erit, et iniquitas iniqui super eum, et unusquisque in proprio peccato morietur, et in propria justitia vivet. Nihil mihi conducit martyr pater, si non bene vixero et ornavero generis mei nobilitatem, hoc est testimonium ejus et confessionem qua illustratus est in Christo. Nihil prodest Judaeis dicentibus: Nos de fornicatione nati non sumus, unum patrem habemus Dominum, et post modicum: Abraham pater noster est. Quacunque dixerint, quacunque sibi assumere voluerint, si non habuerint fidem Abraham, incassum gloriantur. Neque enim ideo salvabuntur, quia sunt Clii Abraham. Quoniam ergo quidam non recte opinamur, necessario interposuimus etiam sensum litterae dicentis: Filios et filias non liberabunt Noe, Daniel, et Job, sed ipsi soli salvi erunt. Nemo nostrum confidat in justo patre, in matre sancta, in fratribus castis. Beatus homo qui spem habet in semetipso, et in via recta. Ad eos autem qui in sanctis fiduciam habent, non incongrue proferimus exemplum: Maledictus homo qui spem habet in homine. Et illud: Nolite confidere in hominibus. Sed et aliud: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus. Quod si necesse est in aliquo sperare, omnibus derelictis speremus in Domino, dicentes: Si constiterint adversum me castra, non timebit cor meum.