# Homiliae XIV In Ezechielem 4.924.19-37

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 4.924.19 to 4.924.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/4.924.19

Cum hec ita se habeant, etiam alia nobis quaestio oboritur, quam diligenter debemus excutere, ut Scripturarum veritas elucescat. Quare cum tanti sint justi, nunc tantummodo tres nominantur Noe. et Daniel, et Job? Audivi quondam a quodam Hebraeo hunc locum exponente atque dicente, ideo hos nominatos, quia unusquisque eorum tria tempora viderit, laetum, triste, et rursum laetum. Vide Noe ante diluvium, considera mundum integrum; et eumdem post Noe in totius orbis naufragio solum cum suis filiis et animalibus in arca servatum, considera quomodo post diluvium egressus sit, et plantaverit vineam, quodammodo secundi rursus orbis creator exsistens. Talis est justus, vidit mundum ante diluvium, hoc est ante consummationem; vidit mundum in diluvio, in corruptione et in interitu peccatorum, quae in die sunt eventura judicii; rursum videbit mundum in resurrectione omnium peccatorum. Dicit mihi aliquis: Concedo de Noe ut tria tempora viderit, quid respondebis mihi de Daniele? Et hic ante captivitatem in patriae floruit nobilitate, et deinceps in Babylonem translatus eunuchus effectus est, ut manifeste ex libro ipsius intelligi potest; vidit et reversionem in Jerusalem. Ut autem probetur quod ante captivitatem in Jerusalem fuerit, et post captivitatem eunuchus effectus sit, assumamus id quod ad Ezechiam dictum est: Accipient de filiis tuis, et facient spadones in domo regis. Deinde post septuaginta annos invenitur deprecans Deum, ut completo jam tempore captivitatis ingrediatur Jerusalem. Habemus orationem ejus in volumine proprio conscriptam, nec tamen possumus invenire ubi sit mortuus. Vidit ergo tria tempora ante captivitatem, in captivitate et post captivitatem. Talis justus est. Videamus autem an et Job tria tempora habuerit. Fuit quidem locuples: erant quippe ei oves septem millia, cameli tria millia, juga boum quingenta, et supellex multa valde, filii septem, filiae tres.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
