# Homiliae XIV In Ezechielem 5.1.1-13

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 5.1.1 to 5.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.1.1

De eo quod quatuor ultiones pessimae, id est gladius, fames, bestiae malae et pestilentia, inducuntur super terram peccatricem; et de parabola qua dicitur: « Fili hominis, quid fiet ligno vitis? » Fames quae propter peccatricem inducitur terram, juxta possibilitatem nostrarum virium discussa est, et post famem de bestiis pessimis diximus quas immittet Deus super peccatores. Quatuor enim ultiones in principio proposuimus, e quibus reliquae duae sunt de romphaea et de morte. Et in prima quidem filiorum et filiarum nomen tantum est, in secunda vero et tertia quam nunc conamur exponere, filiorum et filiarum nomen annexum est. id est in romphaea, qua corruunt qui caede ejus digna fecerunt. Quis est ergo iste gladius, id est romphaea, quam nos formidare debemus ne quando mittatur super terram nostram, super terram quam figuraliter exposuimus, ut et nobis necesse sit transire per gladium duplex aliquid habentem in poena? Habitus quippe ipsius gladii dividit et secat eum in quem infertur: si vero ad acumen aciei ejus etiam tactus ipse poenalis est, dupliciter torquetur qui hoc gladio puniendus est. Scriptum est enim: Statuit igneam romphaeam, et cherubim custodire viam ligni vitae. Et quomodo si gladius acutos et candens inferatur in corpus, duplicem tribuit cruciatum, adustionis, et caedis, sic et romphaea quae ad custodiam paradisi statuta memoratur, quam nunc ob expositionem gladii praesentis assumpsimus, duplicia infert tormenta, dum adurit et dividit. Ut autem necessarium aliquid ex quibus Deus sensum nostrum illuminat in loco praesenti interponamus, accipe exemplum. Aiunt studiosi medicinalis disciplinae ad quasdam corporum curationes necessariam esse non solum sectionem ferri, verum etiam adustionem. Nam ad eos qui canceris veterno computrescunt, candentem sive novaculae laminam sive quodcunque acutissimi ferri genus adhibent, ut per ignem radices canceris evellantur, per incisionem autem putrida caro truncetur, et via pateat medicaminibus injiciendis.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
