# Homiliae XIV In Ezechielem 5.1.14-25

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 5.1.14 to 5.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.1.14

Quis putas nostrum canceris, ut ita dicam, habet simile peccatum, ut non ei sufficiat aut simplex acumen ferri aut sola ignis adustio, sed utraque adhibeantur, quo uratur et secetur? Audi Salvatorem ratione ignis et ferri in duobus locis significantem. In alio loco ait,: Non veni mittere pacem super terram, sed gladium. In alio vero: Ignem veni mittere super terram, et utinam jam ardeat? Igitur defert utrumque Salvator, gladium et ignem, et baptizat quae non potuerunt Spiritus sancti purificatione purgari. Sacramenta divina sunt et ineffabilia, et soli Deo cognita, plus tamen in gratiarum donatione, quam in tormentorum varietatibus constitura. Neque enim medici ex disciplina artis suae rationabiliter eos quibus medentur secant, urunt, dantque poculum amarissimi temperamenti, multaque alia prout causa postulat faciunt: Deus amem universitatis Dominus sine rationabili quadam sapientia, et sine dispensatione digna majestatis siae poenas tantum infert peccatoribus. Neque enim, ut existimant, ad hoc tantum adhibet supplicia ut torqueat, sed quasi pater scit vulnera omnium nostrum, scit qua ex causa quod ulcus natum sit, quae putredo infelicis animae ex quo ducatur exordio, qualis species doloris ex quo peccato veniat; scit et formas, modos, et numeros peccatorum, qui semel, bis, terque peccaverit, qui in una specie delictorum saepe ruerit, qui in diversis viliorum speciebus singulis tantum vicibus erraverit. Haec omnia nos juxta sapientiam Dei quaerere, secundum illud quod scriptum est: Scrutans corda et renes Dens, et supplicia quae ab eo irrogantur sic intelligere, quasi digna Deo, et convenientia dispensationi ejus, nos vult, non tantummodo cruciari. Omnia quippe ad hoc condidit ut essent, et salutares fecit generationes mundi, et non est in cis medicamentum perditionis. Sed quia quod ille voluit nos contemnendo non Jecimus, et ille quod cupierat non exercuit in nobis.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
