# Homiliae XIV In Ezechielem 5.4

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.4

Haec propter quatuor ultiones pessimas quae inducuntur super Jerusalem. Et omnes quidem qui didicimus divinas Scripturas, sive bene, sive male vivamus, Jerusalem sumus. Si male vivimus, illa Jerusalem quae cruciatibus punitur, et sustinet quatuor ultiones; si bene, illa Jerusalem quae in Dei sinu requiescit. Et est magna distantia ut in reliqua terra, sic et in ipsa Jerusalem. Omnes enim qui in Ecclesia peccatores sunt, qui sermonem Dei gustaverunt, et transgrediuntur eum, merentur supplicia, verum pro motio graduum unusquisque torquebitur. Majorem poenam habet qui Ecclesiae praesidet et delinquit. Annon magis misericordiam promeretur ad comparationem fidelis catechumenus? Non magis venia dignus est laicus, si ad diaconum conferatur? rursum comparatione presbyteri, diaconus veniam plus meretur? Quae autem sequantur, me tacente cognoscitis. Idcirco formidans judicium Dei, et ante oculos mihi proponens illum judicii ordinem qui in Scripturis continetur, recordor dicti illius: Pondus ultra te ne leves. Sed et illud: Noli quaerere fieri judex, ne non valeas auferte iniquitates. Quid mihi prodest quia prior sedeo in cathedra resupinus, honorem majoris accipio, nec possum habere dignitate mea opera condigna? Nonne majori poena cruciabor quia honor justi mihi ab omnibus defertur, cum peccator sim? Necessarium fuit diligentius retractantem ea quae de quatuor terrae ultionibus dicebantur, id addere, quod Jerusalem quippe erat in tribu Benjamin; et sacerdotes templi, et Levitae qui Dei ministeriis serviebant, et caeteri ordines quos Scripturae sermo comprehendit, in ea morabantur. Haec accipit quatuor ultiones pessimas, quae non sunt similes in his qui in ea habitant. Neque enim eodem modo et ad populum, et ad Levitas comminatio dirigitur. Israelites enim peccans in Israeliticum delictum corruit. Qui autem major est ab Israelita, quanto nobilior fuerit in ordine idem Levites et sacerdos, tanto majora supplicia sustinebit. Si autem princeps sacerdotum peccaverit, dicit ad eum Heli consacerdos suus: Si delinquens peccaverit vir in virum, orabunt pro eo; si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo? Haec in expositionem ejus sermonis, quo comminabantur et singulae specialiter in peccatricem terram ultiones, et pariter congregatae in infelicem Jerusalem.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
