Latin
5.5.1 to 5.5.13
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 5.5.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus autem et sequentia Scripturae. Quae cum in parabola audierit propheta, nos tantum sensum debemus exponere, ipsum testimonii ordinem derelinquentes, et auditorem mittentes ad librum. Lignum vitis ut in fructu est honorabilius lignis omnibus, maxime bis quae in saltu fructificant, sic ad caetera opera inutilius omnibus lignis esi. Et vascula quaedam possunt fieri, et in diversa opera necessarii meus ad ministrandum; de palmitibus autem vitis non solum vas aliquod et in opus utile quid fieri non potest, sed neque paxillus quidem est utilis. Ait ergo sermo divinus, quia ut palmes vitis honorabilior lit caeteris lignis, si afferat fructus, sic ab omnibus inferior judicetur, si id non habeat unde praecellit, atque in hunc modum eos qui imbuti sunt eloquiis Dei honorabiliores esse omnibus, et quocunque modo in vineae positos dignitate, cura aderant fructus, botros salutis de qua scriptum est: Ego vero te plantavi vineam fructiferam, totam veram. Et alibi: Vinea Domini domus Israel est. Et rursum: Vineam de AEgypto transtulisti, et reliqua; autem non attulerint fructus, in tantum ut a Deo dici possit, Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? tunc multo deteriores inveniri ab his lignis, quae licet vitiora sint, tamen suos afferunt fructus. Quomodo enim praecellunt ligna silvarum vineas inferaces, eodem modo intra quamdam dispensationem sapientiae divinae ex lignis vilioribus aliqua domui necessaria fabricantur. Neque vero turberis, putans nos extra Scripturas affirmare quod dicimus, futurum esse ut de lignis silvae aliquid utile fiat, id est de me ipso, si non attulero proprios naturae meae fructus; si quidem et Apostolus imaginem quamdam eorum vasorum quae sunt in humana conversatione assumit, dicens: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia (nota quia vasa lignea nuncupaverit), et alia quidem in honorem, alia vero in contumeliam.