# Homiliae XIV In Ezechielem 5.5.14-29

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 5.5.14 to 5.5.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.5.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/5.5.14

Ista vasa lignea quae esse in magna domo Apostolos praedicat, non sunt facta de vitibus, non de palmitibus vinearum, sed ex aliis lignis, quae vilioris ordinis in nemoribus fructificaverunt. Quantum ergo malum est, et quale discrimen ut ligna quondam vilia inveniantur in magna patrisfamilias domo, et palmes vitis meae inutilis in domo sit, et in ignem projiciatur? Hoc enim scriptum est, quia annuam putationem ejus consumat ignis. Haec in Ezechielem. Salvator vero hujus parabolae sensum in Evangelio ita perstrinxit, dicens: Ego sum vitis, vos palmites, Pater meus agricola. Omnem palmitem qui in me manet et fructum affert, Pater meus putat, ut fructus majores afferat; palmitem qui manet in me et fructum non affert, Pater meus excidit, et in ignem mittit. Vides vicinitatem utrorumque sermonum? Vides quomodo Paier excidat, et in ignem jaciat? Nos insensati quasi negligenda quidem Scriptura sit, nolentes ea discere quae nobis incutiant metum, sed ea audire cupientes quae prurientibus auribus incutiunt voluptatem, libenter audivimus quae nos subvertant, quae decipiant. Qui dicit proximo suo, ignoscit nobis peccata nostra Deus, si quidem et in talibus sacramentis ludimus, vicissim nobis pollicentes, mappam mittet Deus. Et quia bonus est, et omnium peccata dissolvit oportebat. nos sedere, et sollicito corde dicere: si heri pecca vimus, hodie poenitentiam agamus. Verum huic palmiti (animal quippe est) qui dicit: Potens est Deus et bonus agricola, qui non me excidat, et in ignem mittat, respondebit agricola: sed si talis est palmes ut frustra sit in vite, nunquid poterit relinqui? Nonne si dimittatur, impediet vitem, ne pro sicco palmite virides et fructuum feraces afferat palmites? Quomodo enim boni agricolae est excidere, et computare quae sicca sunt, et tradere in escam ignis infructuosos ramos, sic boni Dei est de omnibus vitibus infructuosos palmites ampulare, et igni tradere in perditionem.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
