# Homiliae XIV In Ezechielem 6.2

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, Homily 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/6.2

De eo quod dicitur: « Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas; » usque. « Effudisti fornicationem tuam in omni transitu. » Consideranti mihi constantiam prophetarum, miraculum subit, quomodo vero credentes Deo magis quam hominibus contempserint mortem, pericula, contumelias, et omnia quae passi sunt ab eis qui arguebantur, dum voluntati Dei in prophetatione deserviunt. Admirabar quondam Isaiam antequam compararem Ezechieli, et obstupescebam quomodo diceret: Audite sermonem Domini, principes Sodomorum, attendite legem Domini, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? Dicebat enim haec cum posset dicere, vel tacere. Neque enim (9), ut quidam suspicantur, mente excidebant prophetae, et ex necessitate spiritus loquebantur. Si alii, inquit Apostolus, revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Ex quo ostenditur potestatem habere eum qui loquatur, cum velit dicere, et cum velit tacere. Et ad Balaam dicitur: Verumtamen verbum quod immitto in os tuum, hoc observa loqui; quasi potestatem habente eo, ut accepto verbo Dei diceret, seu laceret. Quid est ergo quod in Ezechiele admiror? Quia cum ei fuisset imperatum ut testaretur, et notas faceret Jerusalem iniquitates ejus, non posuit ante oculos ejus periculum quod ex praedicatione erat secuturum, sed ut Dei tantum praecepta servaret, locutus est quaecunque mandavit. Esto, sit mysterium, sit revelatio sacratae intelligentiae de Jerusalem, et his quaecunque super eam dicuntur; attamen prophetans et fornicationis illam arguit, quia divaricaverit pedes suos omni transeunti, maledica voce testatur, increpat scelerum civitatem. Sed quia confidebat Dei se facere voluntatem, paratus et mori et vivere, loquebatur intrepidus. Videamus ergo ipsam prophetiam, et primo quidem quomodo in potestate sit positum prophetae utrum dicat annon, consideramus. Factus est sermo Domini ad eum, dicens: Fili hominis, testificare Jerusalem iniquitates ejus, et dices: Haec dicit Dominus. Non in necessitate aspirationis, sed in voluntate dicentis, Dominus posuit ut testificaretur ad Jerusalem iniquitates ejus, et ait: Dices. Quid dices? Haec quae sequuntur. In propheta erat audiente: Dices, utrum diceret necne, quomodo fuit positum in Jona. In potestate quippe ejus erat audientis: Dic: Adhuc tres dies et Ninive subvertetur, si velit dicere vel tacere. Et quia in arbitrio ejus positum erat, et noluit dicere, vide quanta eum sunt consecuta postea: periclitata est navis propter eum, sorte repertus est latens, cetus devoravit abjectum. Hi ergo prophetae quicunque post Jonam fuerunt, considerantes forsitan ea quae venerunt ei, sive aliis prephetis, videbant quoniam ex omni pane angustiae eis imminebant: secundum saeculum persecutio, si dicerent vera; secundum Dominum offensa, si timentes homines proferrent falsa oro veris.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
