Latin
6.3.1 to 6.3.21
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 6.3.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco testificatus est Ezechiel, et notas fecit Jerusalem iniquitates ejus, et dixit: Haec dicit Dominus: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Quae civitatum sic fuit elevata, et altum sapuit in mundo ut civitas Dei? Et tamen haec ipsa sibi magna promittens, quasi proxima Dei, et civitas ejus, quia peccavit, arguitur a Spiritu sancto ut degener et extranea. Pater enim ejus Amorrhaeus, jam non Deus. Quandiu non peccavit (10), pater ejus erat Deus; quando vero peccavit, paler ejus Amorrhaeus factus est. Quandiu non peccavit, pater ejus Spiritus sanctus fuit: quando peccavit, mater ejus Cethaea facta est. Quandiu non peccavit, radicem habuit Abraham, et Isaac, et Jacob; quando peccavit, radix ejus Chananaea facta est. Saepe miratus sum id quod dictum est a Daniele ad presbyterum peccatorem, cui pro peccato nomen imponens, semen, inquit, Chanaan et non Juda. Magnus quidem Daniel constantissime presbyterum peccatorem semen Chanaan appellans, et non Juda; major vero comparatione ejus Ezechiel, non uni presbytero, neque duobus hominibus nativitatem objiciens contumeliosam, sed radix, inquiens, tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Quia Jerusalem multa peccata commisit, ideo increpans illam propheta, non uno, neque duobus, sed tribus nominibus insignivit. Septem in Genesi gentes enumerantur a Deo in uno loco quem tradidit filiis Israel. Septem autem hae sunt. In terram, inquit, Chananaeorum, et Amorrhaeorum, et Cethaeorum, et Pheresaeorum, et Evaeorum, et Gergesaeorum, et Jebusaeorum. Si possibile fuisset et septem istas congregare, et per eas ignobilitatem peccatricis Jerusalem exprobrare fecisset utique propheta. Nunc vero quid fecit? Amorrhaeum elegit ex septem, et Chananaeum, et ait habere communionem peccatricem Jerusalem, quippe ad Chana naeum juxta radicem et nativitatem, proprie ad Amorrhaeum secundum patrem, proprie ad Cethaeum secundum matrem.