Latin
6.3.43 to 6.3.62
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 6.3.43-62
Unproofread scanNot analysed yet
In Hebraeo quippe sic habetur: Non est excisus umbilicus tuus. Allegorice inducit Jerusalem quasi puellam ab infantia genitam. Quae autem de Jerusalem dicuntur, sciamus ad omnes homines qui in Ecclesia sunt pertinere. Primum ejus tempus tale est, secundum quale describitur; procul autem absit a nobis ut tertium tempus tale habeamus, quale dicitur ad Jerusalem! omnes enim qui primum fuimus peccatores, Jerusalem vocamur a Deo, et habemus ea quae prima dicuntur. Secunda autem si post visitationem et notitiam Dei perseveravimus in peccatis, ad nos pertinent. Tertia vero mala quae penitus detestamur, secundum ordinem prosequemur. Nunc ut ad primum redeam, scriptum est quasi de Jerusalem: In qua die nata es, non est excisus umbilicus tuus. Adjutorio Dei indigemus, ut possimus umbilicum non praecisum peccatricis Jerusalem invenire, aut certe praecisum umbilicum ejus qui non peccavit exponere. Sive igitur Jerusalem, sive cujuscunque alterius de alia Scriptura quaero umbilicum, ut spiritalibus spiritalia comparans, inveniam quomodo non sit praecisus umbilicus Jerusalem, Scriptum est in Job de dracone: Virtus ejus in umbilico, et fortitudo ejus super umbilicum ventris. Scio ex his quae mihi gratia divina largita est, cum praesentem locum exponerem, me dixisse quod draco sit fortitudo contraria. Iste est enim draco, serpens antiquus qui vocatur diabolus et Satanas decipiens orbem terrarum universum. Istius fortitudo in umbilico est. Nec dubium: nam principium malorum omnium in lumbo versatur. Et ideo adhuc in lumbo patris constitutus qui nasciturus erat refertur, quia in lumbos semina humana collecta sunt. Fortitudo ergo contraria ubicunque sunt semini, ibi insidiarum suarum vim conatur ostendere. Adversum masculos virtus ejus in lumbis est; adversum feminas virtus ejus in umbilico ventris est. Et vide quomodo honeste viri mulierisque genitalia obtectis nominibus Scriptura nuncupaverit, ne per ea vocabula quae in promptu sunt, turpitudinem significaret.