Latin
7.1.1 to 7.1.12
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
De eo quod dicitur ·: «Sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, »usque, «et ne sic satiata es. »Catalogus peccatorum Jerusalem utcunque fuerit intellectus aedificat audientem. Quomodo enim si in domo sua quempiam de familia Dominus corripiat, et peccata ejus exponat, alius qui nuper emptus est servus videns patrisfamiliae disciplinam quae culpet, quaeve collaudet, instruitur ad non faciendum quae priores fecere conservi, et ad hoc omni labore festinat, ut ea faciat per quae alii honorem et libertatem a domino promeruerunt: ita et nos audientes in quibus culpet Deus sive Jerusalem, sive universam Judaeam, sive unam quamlibet ex tribubus specialiter delinquentem, non parum utilitatis accipimus, ne et in haec corruamus in quae caeteri corruerunt. Est autem principium hodiernas lectionis, quia vestes a Deo acceperit Jerusalem. et fecerit ex his sibi sutilia quaedam simulacra, et fornicata sit super eis. De quibus juxta possibilitatem meam in priori sermone disserui, docens istos qui Scripturas lacerant, et a verbis verba disrumpunt consuentes ea, et commentitia dogmata componentes, servire idolis quae carum vestibus induerunt. Non in tabernaculum meum intrabis, foris es, et foris manebis. Scit Scriptura sanctos intus, peccatores foris esse. Igitur Jerusalem quia talia peccata commisit, ut non mereatur intrare repromissiones Dei, et dicatur ad eam: Et non intrabis: caveamus ne forte et nobis aliquando dicatur: Et non intrabis. Neque fiet Non est completum hoc quod dicitur, neque fiet: et ideo subaudiendum extrinsecus, ut sensus possit expleri, Ea quae tibi repromissa sunt bona, et acceptura eras, non fient. Sequitur aliud delicium: Et accepisti vasa glorificationis tuae de argento tuo, et de auro tuo ex quibus dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas. Secundum communem sensum sic intelligi potest.