# Homiliae XIV In Ezechielem 7.1.27-38

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 7.1.27 to 7.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.1.27

Qui enim vitae pessimae est, non facile homines ad falsum dogma sollicitat, nec potest per umbram sanctitatis audientium decipere simplicitatem. Qui vero sermone perversus est, et disciplinis saluti contrarius, mores autem compositos et ornatos habet, nihil facit aliud, nisi accipit indumenta varia instituti boni, et conversationis quietae, et circumdat ea idolis suis, ut magis decipiat audientes. Idcirco sollicite caveamus haereticos, qui conversationis optimae sunt, quorum forte vitam non tam Deus quam diabolus instruxit. Nam quomodo quasdam illecebras escarum aucupes proponunt, ut facilius aves capiant per oblectamentum gulae, sic, ut audacius dicam, est quaedam castitatis diaboli, id est decipula humanae animae, ut per istiusmodi castitatem, et mansuetudinem, et justitiam possit facilius capere, et falsis sermonibus irretire. Diversis diabolus pugnat insidiis, ut miserum perdat hominem, et bonam malis tribuit vitam ad decipiendos videntes, et malam bonis inurit conscientiam. Mihi ipsi qui in Ecclesia praedico, laqueos saepe tendit, ut totam Ecclesiam ex mea conversatione confundat. Et ideo plus hi qui sunt in medio oppugnantur ab inimico, ut per ruinam unius bominis quae celari non potest, omnibus scandalum fiat, et impediatur fides per conversationem pessimam clericorum. Omnia, ut diximus, diabolus operatur, et ea quae videntur esse bona, nec sunt, et ea quae por naturam suam mala sunt; omnia adversum humanam commentatur animam. Unde qui curam habet vitae suae, neque mansuetudine haereticorum capitur, ad consentiendum doctrinae eorum, neque meis delictis qui videor in Ecclesia praedicare, scandalizabitur, sed ipsum dogma considerans et pertractans Ecclesiae fidem, a me quidem, aversabitur, doctrinam vero suscipiet secundum praeceptum Domini, qui ait: Super cathedram Moysi sederunt scribas et Pharisaei. Omnia quaecunque vobis dicunt, audite, et facile, juxta opera autem illorum nolite facere; dicunt quippe, et non faciunt.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
