Latin
7.951.1 to 7.951.22
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 7.951.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Et contaminasti speciem tuam. Etiamsi non homo in peccatis maximis constitutus, tamen quia ingens est animae pulchritudo, minorum quoque societate turpatur. Respice virtutes animae (21) quae ei insitae sint a Deo, vide pulchritudinem ejus, inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam. pronuntiationem, cujus sit ingenii, quomodo primum intelligat, inde intellecta dijudicet, ut incitetur ad sensus, ut menti sensa commodet, quos habet impetus, quos cogitatus de Deo. Haec possidens magnae pulchritudinis est, sed haereticorum sectis, et extranea religionis institutione corrumpitur. Et transierunt crura tua per omnem transitum, et multiplicasti fornicationem tuam. Et fornicatio a fornicatione differens: et quomodo in fornicatione carnis est aliquis non nimiae fornicationis, et tamen fornicatione pollutus, alius vero multiplicans fornicationem suam; sic et in ca fornicatione quae animam suam sensumque commaculat, alius multitudine fornicationis obruitur, alius vero non tam a fornicatione est seductus. Idcirco qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis. Et fornicata es in filios AEgypti confines tuos. Filii AEgypti (22) contrariae fortitudines sunt. Nec mirum est, si confines nostri AEgyptii dicantur; confines AEgypti et Jerusalem in sua civitate sunt positi. Qui sunt magnis carnibus, non quia isti AEgypti ingentes carnes habeant (et quidem honeste videtur pudenda eorum immutato vocabulo signiffcasse, id est magnis carnibus), sed quia carnei intellectus magnarum nos carnium faciant: ut econtrario est quae! am caro deficiens, de qua dicitur: Quomodo caro mea in terra deserta, et invia, et inaquosa. sic in sancto apparui tibi. Fornicatur igitur Jerusalem, super filios. AEgypti, confines suos, et mngnarum carnium. Et multipliciter, inquit, forni-, cata es ad me exasperandum. Multas species fornicationis commisisti ad me concitandum. Quod si extendero manum meam in te, auferam legitima tua, et tradam te in animas eorum qui te oderunt, filios alienigenarum. Vides quia in animas alienigenarum traditur, quae indigna sit usu legis, et sermonum Dei.