# Homiliae XIV In Ezechielem 7.951.23-40

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 7.951.23 to 7.951.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.951.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/7.951.23

Qui te diverterunt de via tua. Impie egisti et fornicata es super filios Assur. Primum super filios AEgypti, deinde super filios Assur. Haec species peccatorum sunt. Nam et cum captivos acceperunt Assyrii filios Israel, factum est quidem id quod Scriptura refert, scriptum est autem propter frequentem nostram captivitatem, quae a spiritalibus Assyriis perpetratur: de quibus Apostolus dicit: Non est nobis certamen adversus carnem et sanguinem, sed adversum spiritalia nequitiae. Et ne sic satiata ee, et fornicata es, et non satiaberis. Quando quis non impletur delinquens: sed semper prioribus peccatis nova peccata conjungit, colligans ut fune longo, et sicut loro jugi vitulae iniquitates, nunquam se ad meliora convertens, neque poenitentiam agens super malis suis, dicitur ad eum: Et non satiaberis. Et multiplicasti testamenta sua ad terram Chanaan. Quando Deus ad nos facit testamenta, et nos consentimus eis, beati sumus; quando vero fornicamur ad spiritalia nequitiae, tunc convertimus Dei testamenta ad terram Chanaan, et pactum statuimus cum ea. Hoc autem mihi intellige et in Chaldaeis, et in caeteris gentibus, quando in quolibet aliquo peccato reprehendimur. Et testamenta ad Chaldaeos, et ne sic satiata es. Post catalogum peccatorum, ad peccatricem Jerusalem, quid constituam in te, dicit Adonai Dominus, cum facias tu haec omnia opera mulieris fornicarice procacis? Ascendamus paulisper eloquio, quia non semper utile est de fornicationibus loqui, et procul absit ut aliquis in Ecclesia sit, qui de hortatoriis a fornicatione indigeat sermonibus. Nam si quis necesse habet audire: Non fornicaberis; seu illud: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus; iste similis est bis quos Apostolus dicit: Justo lex non est posita, sed iniquis, et tion subditis, impiis et peccatoribus. Quomodo ergo justo lex non est posita, verum iniquis, et non subditis;

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
