# Homiliae XIV In Ezechielem 8.956.1-14

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 8.956.1 to 8.956.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.956.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/8.956.1

Volumus autem et nunc interpretari quid sit aedificare lupanar, non similiter in omni via, sed in capite omnis viae; ne suffecisse videatur aedificasse lupanar in capite omnis viae, sed insuper et basem suam posuisse in omni platea. Duo ergo generalia peccata peccavit, cum aedificavit lupanar suum in capite omnis viae, et cum fecit basem et constituit eam in omni platea meretrix Jerusalem. Quae sunt ergo istae viae? State in viis, et interrogate semitas Domni aeternas, et videte qua sit via bona, et ambulate in ea. Multae sunt viae sempiternae. Si retinetis eam expositionem quam frequenter exhibui, scitis et Moysen viam esse, et singulos prophetarum. Et quomodo multae sunt margaritae, quas necesse est possidere cum qui venturus est ad unam pretiosissimam margaritam, sic oportet ingredi multas vias Moysi et prophetarum omnium eum qui venturus est ad dicentem: Ego sum via. Sed dicit mihi aliquis: Quid ad propositum pertinet quod locutus es? Cui sic respondebo: AEdificavit in omni via Jerusalem lupanar suum. Si consideraveris haereticos omnes alienos a veritate aedificantes domum ex his sermonibus qui in Moyse leguntur, ex bis quos in Isaia et Jeremia, et prophetis reliquis invenerunt, intelligis novas doctrinas fornicationem esse Jerusalem, quae aedificat lupanar suum non in omni via, sed in capite omnis viae. Si enim praeventus quis fuerit post principium Moysi, exordium prophetarum, ad profundum ejus et scientiam omnium pervenire, nihil potest facere ista meretrix aedificans lupanar in capite omnis viae; eum quaerit qui primum Ecclesiam ingreditur, qui fidei elementa suscipit, qui rudis est in sacramentis, eum qui in exordio fidei constitutus est vult introducere in lupanar suum, aedificans meretriciam domum. Et quia frequenter fornicatio in Scripturis nominatur, exponere volo sermonis istius causam.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
