Latin
8.956.38 to 8.956.49
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 8.956.38-49
Unproofread scanNot analysed yet
Cum videro esse meretricem (24) quae non congreget mercedes, et legero ad istam di- Cium, quia facta sit ut meretrix non congregans mercedes, dicam congregari mercedes esse peccando divitem fieri, peccando gloriam in saecularibus comparare, peccando feliciter in mundo agere. Quando per peccaturo, ut dixi, ista nascuntur, fornicatur anima et congregat mercedes fornicationis suae, gloriam, divitias et reliqua quae in perditionem animae suae conquisivit; quando vero fornicatur et non agit prospere in saecularibus rebus, sed per hoc quod peccavit etiam infeliciter vivit in saeculo, meretrix est non congregans mercedes et contraria faciens, id est fornicariis mercedes ultro tribuens. Et tu dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis. Nonnunquam anima divites facit(25) ama. tores suos, laetantes in eo quod acceperint mercedes ab ea. Sed dicit mihi auditor: Manifestius expone quomodo fornicetur anima mercedes tribuens de rebus viri sui. Sic enim ait et in praesenti, et in aliis frequenter locis sermo divinus, quia sustulerit ea quae sunt viri, et dederit meretrix Jerusalem amatoribus suis. Quid est hoc quod largitus est ei vir suus, quae postea facta adultera omne quod accepit donat amatoribus suis? Vir animae sermo Dei est, sponsus amator verus, qui dedit ei castitalem, dedit justitiam, dedit caetera bona. Quando ergo voluerit anima sequi fortitudines contrarias, id est, ut planius dicam, decem annis pudice vivens ad extremum fuerit fornicata, accipit bona viri sui, quae multo tempore eum labore quaesierat, et dat ea amatoribus suis. Qui sanguinarii amatores rapiunt ad se virtutes miserae animae, et incedunt jactabundi super divitiis ejus et dicunt: abstuli ei decennalem castitatem, eripui ab ea quinquennii justitiam, vindicavi mihi fortitudines ejus: oblitus est omnium bonorum ejus Deus quae aliquando fecit, quoniam comprehensa est in peccato, et oblitus est ejus, quia confessa est nobis amica nostra secreta quae audierat, et tradidit omnia bona nobis amatoribus suis.