# Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.115-141

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 9.962.115 to 9.962.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.115

Quod autem dico istiusmodi est, et Deo largiente orantibus vobis praebebo de Scripturis explanationem. Fecit Sodoma peccatum; Samaria quoque peccavit, iniquitatibus obruta est Jerusalem, sed minora peccata a majoribus justificantur, sub exemplo quo Sodoma justificatur a sorore sua Jerusalem. Quomodo igitur iniquitas justificat, sic condemnat aliquando justitia. Verum, quaeso, exspecta paulisper, donec docearis quemadmodum dicatur condemnare justitia. Iniquitas mea justitia est comparatione majoris iniquitatis. Sic et justitia mea ex comparatione multiplicis justitiae iniquitas reputatur. Propterea non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Fuerit licet justus Abraham, et justus Moyses, justus unusquisque illustrium virorum: sed ad comparationem Christi non sunt justi. Lux eorum cum ejus luce composita tenebrae reperiuntur. Et quomodo lumen lucernae ad solis radios obscuratur, et velut alia quaedam caeca materies contenebrescit; sic licet fulgeat justorum omnium lumen ante homines, non tamen fulget ante Christum. Luceat quippe lumen vestrum, non simpliciter dictum est, sed luceat ante homines. Ante Christum non potest lumen fulgere justorum. Ut splendor lunae et micantia coeli sidera, priusquam sol oriatur, in stationibus suis rutilant, orto vero sole absconduntur; sic lumen Ecclesiae ut lumen lunae, priusquam oriatur lumen illud verum solis justitiae, resplendet, et clarum est ante homines; cum autem Christus venerit, ante eum contenebrescet. Dicitur et alibi: Lux in tenebris lucet. Quae est illa lux quae lucet in tenebris? Justorum lux in tenebris lucet. In quibus tenebris? Ubi est nobis certamen adversus rectores tenebrarum istarum. Haec qui diligentius longiusque discusserit, non poterit inflari, videns lumen suum ad comparationem majoris luminis tenebras reputari. Quid est justitia mea etiamsi Paulus apostolus fiam? Quid castitas, etiamsi Joseph? Quid fortitudo, etiamsi Judas Machabaeus exsistam? Quid alia virtus sapientiae, etiamsi Salomon appaream, ad comparationem Dei et ad eorum qui meliores sunt?

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
