# Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.142-161

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 9.962.142 to 9.962.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.142

Ergo, ut dicere coeperamus, iniquitas justificat, ei justitia aliorum comparatione condemnat, idcirco: Ut justificeris sermonibus tuis, et vincas cum judicaris, dicitur ad Deum. Si me vult salvare Deus, non affert in judicium lumen suum; si vult esse incolumem, non defert lumen Christi sui; alioquin puniet me; defert vero lumen minorum, comparat mihi inferiores quosque. Quanto amplius majores mihi melioresque contulerit, tanto plus justus ero, si illi a me reperti fuerint minores. Similiter est illud inlelligere, quod ab Apostolo dicitur ·: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum; stella enim a stella differt in claritate; sic resurrectio mortuorum. Verbi gratia, fulgens et illud sidus, non in conspectu lucidioris stellae, sed obscurioris, micat. Quis nostrum potest ad instar fulgere lunae? Quis lucidioris siderum coruscare lumine? Secundum id quod scriptum est in Daniele: Fulgebunt sicut stella in saecula. Et haec quidem necessario disputamus, ut procul a superbia recedamus: Sodomiticum quippe peccatum est superbi iniquitas. Haec Sodomorum sororis tuae superbia unde nascatur, et quas habeat radices, adjungit: In saturitate panum, et in abundantia affluebant. Si soli litterae attendas, multa abundantia antiquitus in Sodomis fuit. Erat quippe terra eorum ut paradisus Dei, et ut terra AEgypti. Si autem a carnali intellectu ad spiritalem conscenderis, ut videas quomodo superbia Sodomorum in saturitate panum et in abundantia fluxerit, utilitatem capies et ad vitae officium, et ad alia quaedam majora majoribus corrigenda. Proponamus primum id quod ante multos dies lectum est, divitem vestitum bysso et purpura quotidie deliciis luxuriaque laetantem, et Lazarum vulnerum labe et vermium pedore confectum, quaerentem solatium famis suae micas quae de mensa ejus decidebant. Opportune autem nunc in hunc locum exemplum istud incidit, ut perspicuum fiat quae iniquitas divitis fuerit.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
