Latin
9.962.201 to 9.962.218
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.201-218
Unproofread scanNot analysed yet
Exhibeo ad probationem praesentis sententiae historiam David, in qua conscribitur in Uriam cum commisisse peccatum. Ante Uriam nullum delictum repetitur in David: beatus homo erat, et sine querela in conspectu Dei. Quia vero conscius sibi vitae immaculatae locutus est quod non debuerat dicens: Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationi meae. Auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis. De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates. Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas; et haec dixit, quia visitatio Dei propter conscientiam et vitae beatitudinem eidem repraesentaretur, tentatus est, nudatus auxilio ut videret quid humana possit infirmitas. Recedente quippe praesidio Dei, ille castissimus, ille admirabilis in pudicitia, qui audierat: Si mundi sunt pueri, maxime a muliere, et acceperat Eucharistiam quasi mundus, non potuit perseverare, sed in co repertus est crimine, in quo sibi quasi continens applaudebat. Si quis ergo conscius puritatis suae scipsum glorificaverit non habens memoriam illius dicti: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? relinquitur, et derelictus discit experimento, quia in his bonis quorum sibi conscius erat, non tam ipse sui exstitit causa, quam qui Deus virtutum omnium fons est. Ex quibus apparet et saturitatem panum, et dona spiritalia ei qui ea non potest sustinere, generare superbiam. Idcirco fugiamus a Sodoma et peccatis ejus; fugiamus a Samaria, et criminibus quibus castigatur misera Jerusalem, ut in universis Deo nobis fortitudinem ministrante, humilitatem et justitiam consequamur in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.