# Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.33-53

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 9.962.33 to 9.962.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.33

Quomodo autem virtus fratrem mihi facit Dominum Jesum, ita malitia plurimos fratres acquirit, et hos peccatores, et haec ipsa tunc mihi fratres generat cum creverit. Si quidem quando exordium erat peccatricis Jerusalem, necdum habebat sororem Samariam, necdum ei erat germana Sodoma; cum vero processit in scelere, ut praeteritus sermo monstravit, effecta est media duarum sororum, senioris Samariae et junioris Sodomae. Quae sunt istae duae sorores peccatricis Jerusalem? Schisma et separatio populi fecerunt Samariam. Si quidem eo tempore cum decem tribus cesserunt, dicentes: Non est nobis pars in David, nec sors in filio Jesse, tunc duae vaccae aureae constitutae sunt a Jeroboam, et facta est Samaria scissio; quae magis post captivitatem decem tribuum crevit quando custodes ab Assyriis ad Israelis terram missi sunt qui vocantur Samaritani. Somer enim custos interpretatur lingua Hebraeorum. Ergo, ut dicere coeperam, necdum soror mea est Samaria, quandiu a peccatis longe sum; quando vero peccavero, crescunt mihi duae sorores, senior Samaria, et junior Sodoma. Quae cujus figuram habeant consideremus. Quicunque promittunt verba divina, et non sicut pollicentur habent in se praedicationis veritatem, hi in Scripturis figuraliter Samaria nominantur. Vae, inquit, spernentibus Sion, et fidentibus in monte Samariae, vindemiasti principatus gentium. Quasi dixerit, vae his qui spernunt Ecclesiam, et confidunt super arrogantia et verbis tumentibus haereticorum. Hoc enim est spernere Sion et confidere in monte Samariae. Si ergo peccamus et nos ecclesiastici, non sunt a nobis alieni haeretici in dogmatum pravitate. Male enim credit quicunque peccat. Si conversationem malam habemus, Sodoma soror nostra est. Gentiles quippe sunt Sodoma. Atque ita fratres sumus haereticorum atque gentilium quando delinquimus, quia Samaria accipitur in haeresi, et Sodoma in gentilitate. Habitat autem a sinistris peccatricis Jerusalem Samaria, a dextris Sodoma.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
