# Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.54-76

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 9.962.54 to 9.962.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.54

Honorabilius quippe apud eam peccatum est quod facto committitur, et ideo a dextris ejus Sodoma est. Rursumque nec Samaria longe est, quia a sinistris ejus commoratur, et increpatur qui ambulaverit cum filiabus et sororibus suis in omnibus iniquitatibus, et in tantum ambulaverit, ut comparatio delictorum ejus illarum iniquitates fecerit justitiam. Unde oportet agnoscere iniquitates Sodomorum, ut edoctus custodiam me ab eis, ne capiar ignoratione, quae sunt iniquitates Sodomorum. Verumtamen iniquitates Sodomae sororis tuae Quae iniquitas? Superbia. In saturitate panum, et in abundantia affluebant ipsa et filiae ejus, et manum pauperis indigentis non suspiciebant. Quod inaequalia sint peccata Scripturis utentibus nulli dubium est. Alia quippe magna, alia minora ab his esse dicuntur. Cum autem sunt inaequalia, hoc est parva, vel maxima, forsitan aliquis inquirat quod inter universa peccata sit majus; et proclive suscipitur, omnium peccatorum esse majus, sive fornicationem, sive immunditiam, sive quodcunque libidinis inquinamentum. Sunt quidem et ista vere abominabilia atque polluta, sed non talia quale hoc quod nunc ab Scriptura quasi majus omnium condemnatur, a quo nos observare debemus. Quod ergo est peccatum majus omnibus peccatis? Utique illud propter quod et diabolus corruit. Quod est hoc peccatum in quo tanta sublimitas cedidit, ut elatus in judicium incidat diaboli? ait Apostolus. Inflatio. superbia, arrogantia peccatum diaboli est, et ob haec delicia ad terras migravit de coelo. Unde Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? Et quid superbit terra et cinis, ut homo arrogantia sublevetur oblitus quid erit, et quam fragili vasculo contineatur, et quibus stercoribus immersus sit, et qualia semper purgamenta de sua carne projiciat? Quid enim ait Scriptura? Quid superbit terra et cinis? et: In vita ejus projecit interanea ejus. Superbia peccatis omnibus, major est, et ipsius diaboli principale peccatun..

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
