# Homiliae XIV In Ezechielem 9.962.98-114

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, 9.962.98 to 9.962.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/homiliae-xiv-in-ezechielem/9.962.98

Utputa si inventus fuero Sodomitica habere peccata, et alius protrahatur in medium qui duplicia scelera commiserit, justificor quidem, sed justificor non ut justus, verum ut ex comparatione ejus qui plura commisit, judicor justus, cum a justitia longe sim. Vae illi homini qui a multis peccatoribus justificatur; ut econtrario multum beatus qui comparatione justorum justus ostenditur. Invenimus in Scripturae laudibus positum, bonis esse meliorem: utputa nullus sic fecit rectum ante faciem Domini, ut ille, et ille, nullus sic Pascha celebravit ut Josias. Ex quo ostenditur comparationem fieri justorum, et illum vere esse justum qui sic justificari mereatur. Utinam et ego collatus sapientibus sapiens reperiar, et justis judicer justus. Nolo quippe justificari ab iniquis, quia talis justitia criminosa est. Haec anticipans locutus sum, qua in his quae lecta sunt dicitur: Justificasti sorores tuas in omnibus iniquitatibus tuis quas fecisti. Justificatae sunt enim Samaria et Sodoma ex iniquitatibus Jerusalem. In omnibus iniquitatibus tuis quas fecisti justificasti illas super te. Idcirco diligentius attendamus, ut possimus agnoscere omnes nos in die judicii a pejoribus nostris justificandos, et rursum a nobis alios justificari. Unus solus est qui justificatur ab omnibus, et ipse nullum justificat. Utputa Sodoma justificatur ab Jerusalem, quia ab se sceleratiora commisit, et ferte Jerusalem ab alia aliqua quae se pejor est civitate. Sic est quidam justificandus ab Antichristo, qui ad illum comparatur, et illius iniquitate ac sceleribus minor reperitur. Pessimus vero daemon est, et, ut aiunt, miser qui ab illo justificatur: forte et pater illius ab eo non justificatur, multo illo sceleratior repertus. Dominus vero meus Jesus Christus justificatur juxta dispensationem carnis quam ob nostram salutem circumtulit, ab Abraham, ab Isaac, ab Jacob, et a reliquis prophetis. Quando enim omnibus justis et prophetis, ac beatis quibusque in comparationem missis invenitur contrarium huic quod dicitur de Sodoma et Jerusalem, magis glorifico Salvatorem nostrum.

---

Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp467/tmp467/tmp467.tmp467.opp-lat1.xml.
