# In Lamentationes Jeremiae 10

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/10

Toth. Toth sonat principium in Latina lingua. Quae hinc sequuntur principia sunt malorum vel Jerusalem, vel Ecclesiae, vel unicuique animae. Principium ergo ruinae Jerusalem istud fuit, quia misit hostis, Nabuchodonosor, vel Romanorum exercitus, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus, hoc est, regnum, sacerdotium, templum et civitatem. Spiritualiter hostis noster diabolus est, qui quando mittit manum suam, hoc est, operationem et suggestionem malignam, aufert virtutes, bonaque opera, quae designantur per desiderabilia Jerusalem, et insuper in Babylonem, id est, in confusionem ducit nos; quod tunc pertulit Israel, vel quotidie patitur Ecclesia, vel unaquaeque anima.

---

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml.
