Latin
13
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Mem. Mem interpretatur ex ipsis. Quid ex ipsis? ex ipsis Judaeis, qui perferant per infidelitatem, fuerunt apostoli, quos modo appellat Ecclesia ossa, quia fuerunt fortissimi ad toleranda adversa; et sicut corpus sustentatur ab ossibus, ita Ecclesia illorum exemplis, et fide, et doctrina. Super illos ergo misit ignem de coelo, quando die Pentecostes Spiritus sanctus in linguis igneis super eos descendit. Expandit rete, mandatorum suorum, pedibus meis; convertit me retrorsum, hoc est, de vitiis ad virtutes, ne pergerem secundum opera carnis. Posuit me desolatam, a bonis temporalibus [Al. temporibus], vel a suo auxilio, et a sua praesentia, tota die, id est, toto tempore, moerore confectam. Ecce diximus secundum spiritualem intelligentiam, primum propter interpretationem litterae, quae proprie ad cumdem sensum pertinet: videamus et ad litteram. Dicit ergo Jerusalem: De excelso solio suo misit ignem, tribulationis et captivitatis, in ossibus meis: et erudivit me, per tribulationem, quae nolui erudiri per pacem et suavitatem. Caetera patent in sensu.