# In Lamentationes Jeremiae 14

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/14

Nun. Nun interpretatur sempiternum. Notandum quia ista, quae in hac sententia dicuntur, proprie ad tempus ultimae captivitatis pertinent. Id est, ad diem judicii, quando tradentur omnes reprobi poenis saempiterms. Vigilavit jugum, vel damnatio, iniquitatum mearum, hoc est, tempus vindictae advenit. In manu ejus, in potestate omnipotentis Dei coadunatae sunt omnes iniquitates meae, et impositae collo meo. Quis unquam vidit vigilare jugum? Per jugum, ut diximus, intelligitur vindicta et damnatio, quae tunc vigilare dicitur, quando punit reos, dormire vero quando a flagello cessat.

---

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml.
