Latin
16
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Fe. Fe interpretatur oris, subauditur demonstratio. Expandit Sion munus suas. Per extensionem manuum debemus intelligere tribulationem maximam, quae plerumque extensione manuum ostenditur; solent enim mulieres parturientes in nimia tribulatione et anxietate positae, extendere manus, suspectam habentes mortem, quia volunt parere, et non possunt, et prae nimio dolore quod ure non valent exprimere, extensione manuum ostendunt. Sic et Jerusalem posita in maxima angustia, expandit manus suas, sed non fuit qui consolaretur eam.