# In Lamentationes Jeremiae 2

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/2

Aleph. Aleph interpretatur doctrina. Doctrina vera est cognitio sanctae. Trinitatis, et ut cognoscat homo crementum et incrementum sui, hoc est, in quibus rebus possit crescere, et in quibus decrescere. Sed quia Judici istam cognitionem licet haberent, non observaverunt: idcirco sedit tunc, et sedet modo ipsa plebs sola. Quomodo ergo sedebat sola civitas, si plena erat populo? Dupliciter potest solvi; sedebat tunc sola, quae quondam plena inerat populo temporibus David et Salomonis. Vel sedebat plena populo ipsa civitas, id est, illa plebs, quia maximus erat ibi numerus hominum, sed sola erat a Dei auxilio. Et est metonymico… intelligendum, ut per civitatem intelligatur populus in captivitate positus. Facta est quasi vidua domina gentium, id est, Jerusalem, quae multis gentibus quondam dominata fuerat, quando habebat vini in Dominum omnipotentem, ducta in captivitatem quasi vidua fuit. Sed non fuit vidua ex toto, sed quasi vidua: quia vir suus misertus est ejus, et post septuaginta annos conjunxit illam sibi princeps provinciarum, subauditur illarum, quas subjugaverant reges Israel, facta est sub tributo, Chaldaeorum. Similiter sancta Ecclesia, et anima qualibet plerumque propter vitia sua, sedet sola destituta auxilio Dei, et ducitur a diabolo in confusionem peccatorum, et edicitur desolata a viro suo, quae domina erat gentium plurimorum. Et quae fuit princeps multarum provinciarum in apostolis, de quibus Psalmista dicit: Constitues eos principes super omnem terram, redigitur sub tribulum diaboli, serviendo vitiis.

---

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml.
