# In Lamentationes Jeremiae 20

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/20

Tau. Tau interpretatur signa plurali numero. Judaei sicut habent viginti duas litteras, in quarum ordine ultima est tau: ita et viginti duos libros iu quibus plena est cognitio sanctae Trinitatis, quae in viginti duobus libris consistit. Et quia mandata omnipotentis Dei, quae in illis narrantur, observabant, loquitur propheta dicens: Ingrediatur omne malum eorum coram te, el vindemia illos, sicut vindemiasti me propter iniquitates meus. Possumus et aliter dicere de interpretatione hujus littera. Volo noveritis, quia huc usque apud Samaritanos, tau littera similitudinem crucis nabet, quamquam apud Hebraeos corrupta sit; ideoque per tau, quod interpretatur signa, intelliguntur illi qui signacalum crucis Christi in fronte et in corde ferunt, et per fidem passionis Christi, credunt se salvari posse. Expositio unius alphabeti ordine, reliqui tres qui sequuntur, eodem sensu sunt intelligendi: ideoque dignum duximus non esse necessarium idipsum per singulos repetere.

---

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml.
