Latin
21
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed admoneo te, o lector, ut quamvis aliam interpretationem istarum litteratum ia aliis locis repertas, non ideo ista abjicias, quia suis in locis propriam expositionem et sensum requirunt, ut conjungi possint sequentibus: sicut in Psalmis invenitur a diversis auctoribus esse expositum. Quadruplici ergo alphabeto composuit Jeremias Lamentationes suas, quia illos deplorabat qui ex quatuor elementis constantes, iram omnipotentis Dei contra se excitaverant, transgrediendo praecepta illius, et sequendo voluptatem carnis.