Latin
3
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Beth. Beth interpretatur domus. Significat illam domum, hoc est, plebem Israeliticam, quam alloquitur Isaias propheta, inquiens: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Ista domus Israelitici populi plorans ploravit in nocte, dum duceretur in captivitatem: et lacrymae ejus in maxillis ejus. Quantum ad litteram pertinet, Ideo in nocte plorabat, quia non audebat in die propter dominos suos, sed in nocte se consolabatur plorando. Quantum vero ad altiorem intelligentiam perimet, in nocte plorabat, id est, in captivitate et tribulatione. Et quod bis dixit: Plorans ploravit, augmentum praestat repetitio verbi. Lacrymae ejus in maxillis ejus, id est, in principibus ejus; licet enim omnes plorarent, tamen illi maxime qui scientiam habebant. Ideo autem principes et sapientiores per maxillas intelliguntur, quia sicuti a maxillis cibus in corpus deducitur: ita et ab illis doctrina descendere debuerat in populum. Non est qui condoletur eam ex omnibus charis ejus: ex prophetis videlicet, Regibus et sacerdotibus, post Domini ascensionem. Haec verba proprie ad ultimam vastationem pertinent, post quam non habuerunt ullum principem. Nam in Babyloniae captivitate habuerunt Danielem et socios ejus, Ezechielem et alios multos. Omnes amici ejus, id est, reges gentium, spreverunt eam, sive pro nihilo reputaverunt, et facit sunt ei inimici. Si vero ad Ecclesiam refecimus, omnes angeli sancti amici ejus, pro nihilo deputabant eam, videntes eam a Creatore suo esse dejectam: et videntur ei esse inimici, dum solitum auxilium ab ca subtrahunt. Gimel. Gimel interpretatur plenitudo. Ista est plenitudo peccatorum, de qua dixit Dominus Juseis: Implete mensuram patrum vestrorum, hoc est, quod illi minus fecerunt peccando, vos adimplete. Et in Genesi; Nondum enim, inquit, impleta sunt peccata Amorrhaeorum. Quia ergo Juda istam plenitudinem peccatorum habuit, migravit de terra sua propter afflictionem, qua affligebatur a Chaldaeis tunc temporis, et postea a Romanis: Et propter multitudinem servitutis, qua servivit diabolo, habituvit inter gentes, nec invenit requiem. Omnes persecutores ejus. Chaldaei scilicet et Romani, apprehenderunt eam inter angustias. Similiter potest referri ad sanctam Ecclesiam, quae saepe propter peccata affligitur a paganis, ab haereticis, et plerumque captivatur tam ab hostibus, quam daemonibus.