# In Lamentationes Jeremiae 4

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/4

Deleth. Deleth sonat in Latina lingua tabulatum Et cujus rei tabulatum? Domus Domini; domus siquidem Domini tabulata habet ex lignis imputribilibus. Viae Sion lugent, eo quod non sit qui veniat ad solemnitatem. Quomodo possunt viae lugere? translative dictum est. Viae, inquit, Sion lugent, hoc est illi qui quondam soliti erant in praecipuis festivitatibus tendere gressus per vias Jerusalem ad domum Domini constructam ex tabulatis, positi in captivitate lugent, id est, transcuntes, illorum nullus erit qui veniat ad solemnitatem Domini. Vel aliter: Viae Sion lugent, id est, transeuntes per se provocant ad luctum. Spiritualiter vero per vias Sion debemus intelligere principes qui in subsequentibus designantur per portas et sacerdotes; principes enim et sacerdotes, qui debuerant populo ducatum praebere, et portas vitae suae praedicatione aperire, positi in captivitate lugebant, quia destructi et desolati erant. Virgines ejus squalidae, et ipsa Sion oppressa est amaritudine. Non virgines solummodo corpore squalidi, id est, sordidae effectae sunt, quae antea erant speciosissimae; sed virgines mente. quae integritatem fidei habebant, ut Daniel sociique ejus squalidi erant prae nimia captivitate. Vel qui debuerant esse virgines, integritatem fidei habendo, sordibus peccatorum squalidi effecti sunt. Haec omnia ad Ecclesiam similiter possunt referri, cujus via; et portae sunt praedicatores praelati.

---

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml.
