Latin
5
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 5
Unproofread scanNot analysed yet
He. He interpretatur ista; et est sensus: Ista qua; hic scribuntur, a Domino praedicta sunt in Deuteronomio, quando praecepit Moysi scribere maledictiones et benedictiones: Si, inquit, non custodieris mandata mea, tradam te hostibus tuis, erisque tu in cauda, et inimici tui in capite. Tamen non ideo haec venerunt, quia a Domino praedicta sunt: sed quia ventura erant, ab illo praedicta sunt: et quia illi peccaverunt, idcirco haec venerunt: Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, id est, divites facti sunt divitiis illius: Quia Dominus locutus est super eam, sicut paulo supra diximus, quae antea erat in capite domina aliarum gentium, lacta est ancilla et tributaria. Caetera quae sequuntur pertinentia ad sensum hujus litterae, sufficienter patent.