# In Lamentationes Jeremiae 6

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/in-lamentationes-jeremiae/6

Vau. Vau interpretatur et, quod est copulativa conjunctio conjungens praecedentia subsequentibus; ac si diceret aliis verbis: Et quia peccaverunt, egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Quis erat decor ejus? Reges et principes ejus sacerdotes et prophetae, altare aureum, et templum magnificum, civitas et omnia ornamenta ejus. Ista omnia egressa sunt a filia Sion, quando Sedecias caecatus ductus est in Babylonem in cavea ut leones principes ejus interfectis, altare confractum, templum ejus incensum civitas destructa, vasa aurea et argentea in Babylonem ducta. Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, quando oppressi sunt obsidione a Chaldaeis per spatium unius anni et dimidii. Et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis, scilicet hostis, quia nullus illorum potuit resistere Chaldaeis. Similiter possunt referri ad extremam captivitatem et ad Ecclesiam, tam historialiter quam spiritualiter, cujus principes saepe quaerunt pascua verbi Dei, sed non inveniunt, quia Dominus misit famem in terram.

---

Jerome, In Lamentationes Jeremiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp468/tmp468/tmp468.tmp468.opp-lat1.xml.
